라틴어 문장 검색

Namque 'multorum hominum' appellatio intra modicum quoque numerum cohiberi atque includi potest, 'multi' autem 'mortales' nescio quo pacto et quodam sensu inenarrabili omne fere genus quod in civitate est et ordinum et aetatum et sexus conprehendunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 5:1)
Neque non id quoque inenarrabile esse ait et propemodum insensibile, quod nubem atram fumare dixit turbine piceo et favilla candente.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 18:1)
et nuntiavit pecuniis inenarrabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis, ita ut multitudo vectigalium innumerabilis esset et ea non pertinere ad rationem sacrificiorum; esse autem possibile sub potestate regis haec cadere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장6)
et, capta civitate per Dei voluntatem, inenarrabiles caedes fecerunt, ita ut adiacens stagnum latitudinem habens stadiorum duorum defluere repletum sanguine videretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장16)
en pectus inustae deformant maculae vitiisque inolevit imago nec sese commissa tegunt.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:294)
Hinc tibi concreta radice tenacius haesit et penitus totis inolevit Roma medullis, dilectaeque urbis tenero conceptus ab ungue tecum crevit amor.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:24)
Sed haec quidem ratio minime nobis placet, siquidem vastior plaga nisi habeat supcrpositam valentem materiam, quae possit inolescere, solis halitu torretur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 5:3)
Quod quidem non fit in traduce, qui a materno sustinetur ubere dum inolescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 14:2)
Amygdala, si parum ferax erit, forata arbore lapidem adicito, et ita librum arboris inolescere sinito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 20:6)
accedit et illud inenarrabile sacrifitium severissimi vere libertatis tutoris Marci Catonis.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:5)
Duos igitur fines providentia illa inenarrabilis homini proposuit intendendos :
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:13)
Tibi, cum in monasterio fueris, haec facere non licebit et inolescente paulatim consuetudine, quod primum cogebaris, velle incipies et delectabit te labor tuus oblitusque praeteritorum semper priora sectaberis nequaquam considerans, quid alii mali faciant, sed quid boni tu facere debeas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:11)
Hyrcanaeque admorunt ubera tigres quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere partem nutricis ingenium et natura lactis tenet, quae infusa tenero et mixta parentum semini adhuc recenti ex hac gemina concretione unam indolem configurat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 15:3)
Hoc vero vel inenarrabile est quod nubem atram fumare dixi turbine piceo et favilla candente.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:1)
Vis dare maius adhuc et inenarrabile munus?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, X3)

SEARCH

MENU NAVIGATION